monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, De Arte Metrica, V De mediis syllabis. <<<     >>> VII De ultimis syllabis verborum et adverbiorum.

VI De ultimis syllabis nominum, pronominum, et participiorum. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Nominativus singularis has habet breves: a, ut citharista, vinea, toreuma; e, ut sedile; o, ut ordo, virgo; u, ut cornu; el, ut mel; il, ut vigil; ul, ut consul; m, ut tectum; n, ut carmen; us, ut iustus, cursus, cedrus, nemus; ir, ut vir; or, ut doctor; t, ut caput. Has item longas: i, ut frugi; il, ut Tanaquil; ol, ut sol; as, ut facultas; c, ut halec.
2 Item haec sunt, quae in monosyllabis producuntur, in dissyllabis autem et trisyllabis vel in caeteris polysyllabis corripiuntur: ar, ut far, nar, Caesar; er, ut ver, pater; ur, ut fur, murmur; is, ut vis, glis, fortis; al, ut sal, Hannibal. Item torcular et pulvinar producta, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular; et hoc pulvinare, non pulvinar. S terminatus, si quintae declinationis fuerit, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longa est, cum genitivus singularis non crescit, ut labes, caedes, tabes, pubes, clades, fames, vulpes, claves, aedes, strages, Hercules, proles, nubes; quamvis quidam nubs nominativum enuntiari maluerit; vel cum, crescens, e productam ante novissimam syllabam habuerit, ut merces, quies, mercedis, quietis; vel cum monosyllaba fuerint nomina, aut de monosyllabis ducta, ut pes, bipes, sonipes; ubi notandum quod pes, sicut et sal et par, cum monosyllabum est, longa est.
3 At cum per alios casus declinari coeperit, primam syllabam corripit; item Ceres, aries, paries, abies, nominativo et vocativo casu es producunt, at in caeteris casibus corripiunt; breviatur vero es, si aut e in i mutaverit in genitivo crescente, ut miles militis; aut brevem habuerit, ut seges segetis. Os monosyllaba, si ora significat, producitur; si ossa, breviatur.
4 Quae tamen os syllaba cum in dissyllabis vel in trisyllabis venerit, et media syllaba genitivi producta natura permansit, tunc longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta, breviatur, ut compos compotis. Us cum in genitivo crescente longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo disterminatur, palus, paludis.
5 Unde est:
Regis opus, sterilisque diu palus, aptaque remis.
Si vero in genitivo crescente non permanserit, aut non creverit, corripitur, ut pectus, pectoris, vulgus, vulgi. Genitivus, dativus et ablativus producuntur; sed genitivus, cum tertiae fuerit declinationis, cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, ut a fonte, fontis, excepto uno quod producitur, ab hac fame, quod veteres huius famei, non huius famis; et huic famei, non huic fami declinabant.
6 Ubi notandum quod nomina quintae declinationis, quae in ei litteras genitivo et dativo casu terminantur, et has divisas et utramque longam habent, ut faciei, diei, fidei; accusativus brevis est semper, vocativus similiter, excepto cum i terminatur, ut Laurenti. Ubi notandum quod nomina quae in ius terminantur, in genitivo casu duplici i efferuntur, in vocativo simplici, in utroque longam habent, ut filius, filii, o fili; vel certe vocativum in e correptam terminant, ut impius, impie; qui etiam vocativus dum similis nominativo fuerit, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas, et o paupertas.
7 Nominativus, accusativus et vocativus plurales in masculino et feminino genere producuntur, corripiuntur in neutro. Ambo et duo, si neutra sunt, corripiuntur; si masculina, producuntur. Genitivus in omnibus brevis est. Dativus vel ablativus si in is terminantur, longi sunt, ut doctis; si in bus, breviantur, ut rebus. In hac regula omnia nomina, pronomina, participia continentur.
8 Sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis, quae vocalibus constat, ut o, in quolibet casu producuntur; sed genitivus cum in us terminatur, breviatur, ut illius. Dativus vero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi, tibi, sibi, quae indifferenter dici possunt; sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine.
9 In Graecis vero nominativus singularis has habet breves: a, ut ecclesia, baptisma; as, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados; os cum in genitivo diphthongum habuerit, ut Delos Deli; longas vero has, ut schole, synagoge, quae Latina consuetudine in a terminat; o ut Dido; an, ut Titan; en, ut lien, syren; in, ut delphin; on, ut Memnon; er, ut aer, aether; as, ut Aeneas; es, ut Anchises.
10 Genitivus breviatur, cum dos vel tos habuerit in fine, ut Arcados, poematos; dativus, cum i, ut Palladi; accusativus, cum a vel on, ut Thesea, Delon. Alias longus est vocativus, cum a terminatur, in masculinis tantum longum est, ut Aenea; nam in femininis corripitur, ut haec cathedra.
11 E terminatus producitur, schole, synagoge, pentecoste, parasceve, exceptis his quorum nominativus os terminatur, ut Petros Petre. I terminatus corripitur, ut o Alexi. O finitus producitur, ut Dido. Nominativus et vocativus plurales, cum a vel es terminantur, breves sunt, ut rhetores, charismata, alias longi sunt, ecclesia. Genitivus longus est, si tamen Graece fuerit declinatus, ut laon, cedron, id est, populorum, cedrorum.
12 Dativus in s terminatus corripitur, ut Arcas; alias longus est, ut lais, id est, populis. Accusativus si in as fuerit terminatus, et a genitivo singulari venerit, os finito, corripitur, ut Arcados Arcadas, alias productione laetatur ut ecclesias.



Beda, De Arte Metrica, V De mediis syllabis. <<<     >>> VII De ultimis syllabis verborum et adverbiorum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6